domingo, 14 de outubro de 2007

FORAL DE IFANES

FUERO DE IFANES

AHN, Clero, Moreruela, C. 3.551, núm. 10.
(Ed. Isabel Alfonso Antón, La colonización cisterciense en la meseta del Duero, doc. 75, págs. 385-386).

1220, julio

El abad Pelayo y su convento de Moreruela conceden fuero a la villa de Ifanes, en tierra de Miranda
(Christus). In Christi nomine amen. Hec est carta perpetuitatis et perpetue firmitudinis quam ego Pelagius dictus abbatis de Morerola et conventus eiusdem domus facimus et statuimus cum hominibus et vassallis nostris que sunt et morantur in villa nostra quae dicitur Fanez, et est in terra illa quae dicitur Miranda. Cum presentibus qui ibi modo iam sunt et morant et futuris qui venturi sunt et ibidem moraturi, facimus et statuimus tali pactum et tali forum eis damus et concedimus,
1.- Ut si quis ex eis homicidium fecerit, pectet nobis X mr. et componat cum inimicis suis prout melius potuerit.
2.- Si quis vero cum cultello vel cum alia arma qualiscumque fuerit vicinum suum percusserit, si sanguis ex eo qui percutitur exierit, pectet nobis 1 mr. pro in prima. Si vero sanguis non exierit et vestimenta dirrupta fuerint, similiter I mr. nobis pectabit.
3.- Si iudices habuerint, tercia pars tocius calumpnie erit de fratribus et alia tercia illius qui conqueritur, et alia iudicibus itur.
4.- Omnis homo illius ville quicumque in bandum exierit vel venerit, I mr. pectet, due partes fratribus dentur et tercia iudicibus.
5.- Mulier vidua quae ante anuum nupserit, dabit nobis I mr. et nubat quandocumque voluerit.
6.- Si quis in vita sua hereditatem suam relinquerit et in alio loco vel in alia villa morari voluerit, vel vasallus alterius hominis vl alicuius militis fiere voluerit, non habeat potestatem vendendi hereditatem suam, nisi prius fratribus dixerit ut emat eam. Si fratres noluerint vel non potuerint eam comparare, tunc homo ille vendat tali homini qui forum totum fratribus faciat, et eat in pace.
7.- Hanc legem et hunc forum habeant filii et filie quando pater et mater ab hoc seculo migraverint. Ita ut sint semper nostri vassalli quandiu ibi habitaverint, id est, in hereditate nostra.
8.- De algaravitate vero dicimus quod quicumque homo vel mulier sine filio vel filia sine parente obierit. fratres de Morerola accipiant et habeant omnia bona sua mobilia et inmobilia.
9.- De manaria similiter dicimus quod si sine filiis et filiabus mortuus fuerit, fratres habeant et recipiant terciam partem omnium quae habet, mobilium et immobilium, et alia tercia pars detur ecclesie propter opus ipsius ecclesie.
10.- De rauso filiorum vel filiarum dicimus quod quicumque per rausum levaverit filiam vicini sui vel vicine sue, pectet nobisI mr. et componat cum parentibus illius mulieris quae passa est iniuriam.
11.- De vineis quoque dicimus quod quicumque voluerit plantare vineam et facere in hereditatem nostram, medietatem habeant fratres de Morerola et aliam medietatem ille qui plantaverit.
12.- De decimis dicimus quod omnes decime fratribus dentur, tam de laboribus quam de peccoribus omnibus, et de illis quecumque creaverint et habuerint.
13.- De foris quos nobis debent facere, dicimus quod in festo Sancti Michaelis, quod est in mense septembris, omnes nostri vassalli ville que dicitur Fanez debent et tenentur nobis persolvere per singulos annos III solidos et unam octavam ordei. De omnibus illius qui non sunt heredes, placuit nobis et ipsis quod persolvant fratribus XVIII dr. per singulos annos in festivitate Sancti Michaelis.
14.- De geris et de carreris, quando fuerint requisiti, tenentur nobis obedire et facere que eis mandaverimus.
I5.- Statuimus et dicimus quod totum concilium serviat regi et principi, quicumque fuerit, in villa nostra in comederia. Et abbati de Morerola quociens ad nos venerit cum pane et vino, lacte et butiro, et ceteris aliis que apud nos fuerint.
16.- Mandamus etiam et firmiter concedimus quod si aliquis homo vel mulier voluerit se sepelire in monasterio nostro, in morte sua dent nobis, fratribus de Morerola, terciam partem de omnibus quecumque habuerint, tam mobilius quam inmobilius; quod si contigerit ut non querat se sepelire in monasterio nostro, id est in Morerola, et se voluerit sepelire in Fanez, dent nobis mediam terciam.
Facta carta sub era M. CC. L. VII, mense iulio. Regnante rege Aldefonso in Legione et in Gallecia, Asturiis et Strematura. Testes huius res: dompnus Pelagius abbas de Morerola et totus conventus, et totum concilium de Fanex.

Sem comentários: